monumenta.ch > Boethius > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 41
Triangulum vero et quadratum non videtur magis suscipere, nec aliquid aliarum formarum; quaecumque enim definitionem trianguli suscipiunt et circuli, omnia similiter triangula vel circuli sunt, de his autem quae non suscipiunt nihil magis alterum altero dicitur; nihil enim quadratum magis quam parte altera longior forma circulus est; nullum enim ipsorum suscipit circuli rationem.