monumenta.ch > Boethius > sectio 39
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 39
Quidam vero in hoc dubitant; dicunt enim iustitiam iustitia non nimis magis vel minus dici, nec sanitatem sanitate; minus autem habere alterum altero sanitatem dicunt, et iustitiam minus alterum altero habere, similiter et grammaticam et alias disciplinas.