monumenta.ch > Boethius > sectio 36
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 36
Hoc autem manifestum est omnia alia praedicamenta proferenti, ut si est iustitia iniustitiae contrarium, qualitas est autem iustitia, nihilo minus qualitas erit iniustitia; nullum enim aliud praedicamentum convenit iniustitiae, nec quantitas nec relatio nec ubi nec omnino aliquid huiusmodi, nisi sola qualitas; similiter autem et in aliis secundum qualitatem contrariis.