monumenta.ch > Boethius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 30
In aliquibus vero propterea quod qualitatibus nomina non sunt posita impossibile est ab his denominative dici, ut cursor vel pugillator, si secundum potentiam naturalem dicitur, a nulla qualitate denominative dicitur; neque enim positum est nomen illis potestatibus secundum quas isti quales dicuntur, quemadmodum etiam in disciplinis secundum quas vel pugillatores vel palaestrici secundum affectionem dicuntur (pugillatoria enim disciplina dicitur et palaestrica, quales vero ab his denominative quid ad eas sunt affecti dicuntur).