monumenta.ch > Boethius > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 26
Rarum vero et spissum vel asperum vel lene putabitur quidem qualitatem significare, videntur autem aliena esse huiusmodi a qualitatis divisione; quandam enim quodammodo positionem videtur partium utrumque monstrare; spissum quidem eo quod partes sibi ipsae propinquae sint, rarum vero quod distent a se invicem; et lene quidem quod in rectum sibi partes iaceant, asperum vero cum haec quidem pars superet, illa vero sit inferior.