monumenta.ch > Boethius > sectio 23
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 23
Quaecumque enim ex his quae citius praetereunt fiunt, passiones dicuntur, ut si quis contristatus iracundior est; non enim dicuntur iracundus qui in huiusmodi passione iracundior est, sed magis aliquid passus; quare passiones quidem huiusmodi dicuntur, qualitates vero minime.