monumenta.ch > Boethius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 19
Quaecumque vero ex his quae facile solvuntur et cito transeunt fiunt, passiones dicuntur; non enim dicimur secundum eas quales; neque enim qui propter verecundiam rubicundus factus est rubicundus dicitur, nec cui pallor propter timorem venit pallidus, sed magis quod aliquid passus sit; quare passiones huiusmodi dicuntur, qualitates vero minime.