monumenta.ch > Boethius > sectio 17
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 17
Quoniam ergo fiunt propter aliquam passionem multae colorum mutationes, manifestum est; erubescens enim aliquis rubicundus factus est et timens pallidus et unumquodque talium; quare vel si quis naturaliter aliquid talium passionum passus est, similem colorem eum habere oportet; quae enim affectio nunc ad verecundiam circa corpus facta est, et secundum naturalem constitutionem eadem affectio fit, quare naturaliter color similis fit.