monumenta.ch > Boethius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 15
Passibiles vero qualitates dicuntur non ea quae illas susceperint qualitates aliquid patiantur; neque enim mel, quoniam aliquid passum sit; idcirco dicitur dulce, nec aliud aliquid huiusmodi; similiter autem his et calor et frigus passibiles dicuntur non quo ea quae eas suscipiunt qualitates aliquid patiantur, sed quoniam singulum eorum quae dicta sunt secundum sensus qualitatum passionis perfectiva sunt, passibiles qualitates dicuntur; dulcedo enim passionem quandam secundum gustum efficit, et calor secundum tactum; similiter autem et alia.