monumenta.ch > Boethius > sectio 10
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 10
Non enim quoniam sunt affecti aliquo modo, unumquodque huiusmodi dicitur, sed quod habeant potentiam naturalem vel facere quid facile vel nihil pati; ut pugillatores vel cursores dicuntur non quod sint affecti, sed quod habeant potentiam hoc facile faciendi, salubres autem dicuntur eo quod habeant potentiam naturalem ut nihil a quibuslibet accidentibus patiantur, insalubres vero quod habeant impotentiam nihil patiendi.