monumenta.ch > Boethius > sectio 5
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 5
Affectiones vero dicuntur quae sunt facile mobiles et cito permutabiles, ut calor et infrictio et aegritudo et sanitas et alia huiusmodi; affectus est enim quodammodo circa eas homo, cito autem permutatur ut ex calido frigidus fiat et ex sanitate in aegritudinem; similiter autem et in aliis, nisi forte in his quoque contingit per temporis longitudinem in naturam cuiusque translata et insanabilis vel difficile mobilis, quam iam quilibet habitudinem vocet.