monumenta.ch > Boethius > sectio 41
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 41
Caput vero et manum et eorum singula quae substantiae sunt, hoc ipsum quidem quod sunt potest sciri definite, ad quod autem dicantur non necesse est; cuius enim hoc caput vel cuius haec manus non est dicere definite; quare haec non erunt eorum quae sunt ad aliquid; quod si non sunt eorum quae sunt ad aliquid, verum erit nullam esse substantiam relativam.