monumenta.ch > Boethius > sectio 40
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 40
Et in particularibus hoc manifestum est; ut, si hoc aliquid scit definite quoniam duplum est, et cuius duplum est definite novit (nam si nullius definite novit illud esse duplum, nec si omnino duplum est novit); similiter autem et hoc [ad] aliquid si novit quoniam melius est, et quo melius erit definite eum scire necesse est propter haec ipsa quae dicta sunt (non autem infinite quoniam hoc est peiore melius; opinio enim iam fit huiusmodi, non scientia; neque enim sciet integre quoniam est peiore melius; nam fortasse contingit nihil eo esse peius); quare manifestum est quoniam necesse est quod quis noverit eorum quae sunt ad aliquid definite, etiam illud ad quod sciturum esse definite.