monumenta.ch > Boethius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 39
Manifestum quidem etiam ex ipso est; nam si quis novit quoniam hoc eorum quae sunt ad aliquid est, relativis autem hoc est esse, ad aliquid quodammodo habere, et illud novit ad quod hoc aliquo modo habet; nam si omnino nescit ad quod aliquo modo habet, nec si ad aliquid quodammodo habet sciturus est.