monumenta.ch > Boethius > sectio 36
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 36
Si igitur sufficienter eorum quae sunt ad aliquid definitio assignata est, aut nimis difficile aut impossibile est solvere quoniam nulla substantia eorum quae sunt ad aliquid dicitur; si autem non sufficienter, sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodam modo habere, fortasse aliquid contra ista dicetur.