monumenta.ch > Boethius > sectio 30
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 30
Amplius sensus quidem simul cum sensato fit (simul enim animal fit et sensus), sensibile vero ante est quam esset sensus (ignis enim et aqua et alia huiusmodi, ex quibus ipsum animal constat, ante sunt quam animal sit omnino vel sensus); quare prius quam sensus sensibile esse videbitur.