monumenta.ch > Boethius > sectio 24
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 24
Non autem in omnibus relativis verum videtur esse simul naturaliter; scibile enim scientia prius esse videbitur; namque in pluribus subsistentibus iam rebus scientias accipimus; in paucis enim vel in nullis hoc quisque perspiciet, simul cum scibili scientiam factam.