monumenta.ch > Boethius > sectio 17
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 17
Amplius, si convenienter assignetur ad id quod dicitur, omnibus aliis circumscriptis quaecumque accidentia sunt, relicto vero solo illo ad quod assignatum est, semper ad ipsum dicetur; ut si servus ad dominum dicitur, circumscriptis omnibus quae sunt accidentia domino, ut esse bipedem vel scientiae susceptibilem vel hominem, relicto vero solo dominum esse, semper servus ad illud dicetur; servus enim domini servus dicitur.