monumenta.ch > Boethius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 11
Aliquotiens autem forte et nomina fingere necesse erit, si non fuerit positum nomen ad quod convenienter assignetur; ut remus navis si assignetur, non erit conveniens assignatio (neque enim in eo quod est navis, in eo eius remus dicitur; sunt enim naves quarum remi non sunt); quare non convertitur; navis enim non dicitur remi.