monumenta.ch > Boethius > sectio 10
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 10
At vero aliquotiens non videbitur convertere nisi convenienter at quod dicitur assignetur, sed peccet is qui assignat; ut ala si assignetur avis, non convertitur ut sit avis alae; neque enim convenienter prius assignatum est ala avis; neque enim in eo quod avis, in eo eius ala dicitur, sed in eo quod alata est (multorum enim et aliorum alae sunt, quae non sunt aves); quare si assignetur convenienter, et convertitur; ut ala alati ala, et alatum ala alatum.