monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 2
At vero sunt etiam et haec ad aliquid, ut habitus, affectio, scientia, sensus, positio; haec enim omnia quae dicta sunt hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur et non aliter; habitus enim alicuius habitus est, et scientia alicuius scientia, et positio alicuius positio, et alia quidem similiter.