monumenta.ch > Boethius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p4, 1
DE RELATIVIS VEL AD ALIQVID. Ad aliquid vero talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud, ut maius hoc ipsum quod est ad aliud dicitur (aliquo enim maius dicitur), et duplex ad aliud dicitur hoc ipsum quod est (alicuius enim duplex dicitur); similiter autem et quaecumque alia talia sunt.