monumenta.ch > Boethius > sectio 26
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 26
Non videtur autem quantitas suscipere magis et minus, ut bicubitum (neque enim est aliud alio magis bicubitum); neque in numero, ut ternarius quinario (nihil enim magis tria dicentur, nec tria potius quam tria); nec tempus aliud alio magis tempus dicitur; nec in his quae dicta sunt omnino aliquid magis et minus dicitur.