monumenta.ch > Boethius > sectio 21
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 21
Contingit enim simul idem parvum esse et magnum (est enim ad hoc quidem parvum, ad aliud vero hoc idem ipsum magnum); quare idem parvum et magnum et eodem tempore esse contingit, quare simul contraria suscipiet; sed nihil est quod videatur simul contraria posse suscipere; ut substantia, susceptibilis quidem contrariorum esse videtur, sed nullus simul sanus est et aeger, nec albus et niger simul; nihil que aliud simul contraria suscipit.