monumenta.ch > Boethius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 20
Amplius, sive aliquis ponat ea esse quantitates sive non ponat, nihil illis erit contrarium; quod enim non est sumere per se ipsum sed ad solam alterius relationem, quomodo huic aliquid erit contrarium? Amplius, si sunt magnum et parvum contraria, contingit idem simul contraria suscipere et ea ipsa sibi esse contraria.