monumenta.ch > Boethius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 17
Horum autem nihil est quantitas sed ad aliquid; nihil enim per se ipsum magnum dicitur vel parvum, sed ad aliud refertur; nam mons quidem parvus dicitur, milium vero magnum eo quod hoc quidem sui generis maius sit, illud vero sui generis minus; ergo ad aliud est eorum relatio; nam, si per se ipsum parvum vel magnum diceretur, nunquam mons quidem aliquando parvus, milium vero magnum diceretur.