monumenta.ch > Boethius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 15
Proprie autem quantitates hae solae sunt quas diximus, alia vero omnia secundum accidens sunt; ad haec enim aspicientes et alias dicimus quantitates, ut multum dicitur album eo quod superficies multa sit, et actio longa eo quod tempus multum et longum sit, et motus multus; neque enim horum singulum per se quantitas dicitur; ut, si quis assignet quanta sit actio, tempore definiet, annuam vel sic aliquo modo assignans, et album quantum sit assignans superficie definiet (quanta enim fuerit superficies, tantum esse album dicet); quare solae proprie et secundum se ipsae quantitates dicuntur quae dictae sunt, aliorum vero nihil per se, sed si forte, per accidens.