monumenta.ch > Boethius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 11
In numero vero nullus habet perspicere quemadmodum partes habeant ad se invicem aliquam positionem vel ubi iaceant vel quae ad quam coniungantur; at vero nec temporis; nihil enim permanet ex partibus temporis, quod autem non est permanens, quomodo hoc habebit aliquem positionem? Sed magis ordinem quendam dices retinere idcirco quod temporis hoc quidem prius est, illud vero posterius.