monumenta.ch > Boethius > sectio 9
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 9
Amplius alia sunt quae ex habentibus ad se invicem positionem suis partibus constant; ut linea quidem partes habent ad se invicem positionem (singulae enim iacent alicubi, et possis cognoscere et designare ubi singulae in superficie iaceant et ad quam ceterarum partium coniungantur); similiter autem et superficiei partes habent aliquam positionem (similiter enim designabuntur singulae ubi iacent, et quae ad se invicem coniunguntur).