monumenta.ch > Boethius > sectio 8
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 8
Rursus locus continuorum est; locum enim quendam partes corporis retinent, quae ad quendam communem terminum coniunguntur; ergo et loci partes, quas tenent singulae partes corporis, ad eundem terminum coniunguntur ad quem et partes corporis iungebantur, quare continuum est et locus; ad unum enim communem terminum eius partes coniunguntur.