monumenta.ch > Boethius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p3, 4
Similiter est autem et oratio discretorum; (quoniam enim quantitas est et oratio manifestum est; mensuratur enim syllaba longa et brevis; dico vero illam quae fit cum voce orationem); ad nullum enim communem terminum partes eius coniunguntur; neque enim est communis terminus ad quem syllabae coniunguntur, sed unaquaeque discreta est secundum se ipsam.