monumenta.ch > Boethius > sectio 54
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 54
Quapropter hoc modo proprium erit substantiae ut secundum propriam permutationem susceptibilis contrariorum sit - si quis etiam hoc suscipiat, opinionem et orationem contrariorum esse susceptibiles; non est autem hoc verum; etenim oratio et opinio non quod ea suscipiant aliquid contrariorum esse susceptibilia dicuntur, sed quod circa alteram quandam passionem sint.