monumenta.ch > Boethius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 53
Quod si quis etiam hoc recipiat, at modo ipso differt; eadem enim quae sunt in substantiis ipsa permutata contrariorum sunt susceptibilia (frigidum enim ex calido factum permutatum est, et nigrum ex albo et probum ex improbo, similiter autem et in aliis singula ipsa permutationem suscipientia contrariorum susceptibilia sunt), oratio vero et opinio ipsa quidem immobilia omnino semper que permanent, re vero mota contrarietas circa ea fit; oratio enim permanet eadem sedere aliquem, re vero mota aliquotiens quidem vera fit aliquotiens falsa; similiter autem et in opinione.