monumenta.ch > Boethius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 52
In aliis vero nullis tale aliquid videtur, nisi quis opponat orationem et opinionem dicens huiusmodi esse; eadem enim oratio et vera et falsa esse videtur, ut, si vera oratio est aliquem sedere, cum ipse surrexerit ipsa erit falsa; similiter autem et in opinione; si quis enim vere opinabitur sedere aliquem, cum ipse surrexerit false opinabitur, eandem de eo retinens opinionem.