monumenta.ch > Boethius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 50
Et in aliis quidem nullis hoc quisquam habeat proferre quae non sunt substantiae, quod unum numero contrariorum erit susceptibile; ut color, quod est unum et idem numero, non erit album et nigrum, nec eadem actio et una numero erit mala et bona; similiter autem et in aliis quaecumque substantiae non sunt.