monumenta.ch > Boethius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 48
Neque enim est alter altero magis homo, quemadmodum album est alterum altero magis album, et bonum alterum altero magis bonum; et ipsum se ipso magis et minus dicitur, ut corpus, album cum sit, magis dicitur nunc quam primo, et calidum magis et minus dicitur; substantia vero non dicitur (neque homo magis dicitur nunc homo quam antea dicitur, nec ceterorum aliquid quae sunt substantia); quare non suscipiet substantia magis et minus.