monumenta.ch > Boethius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 47
Videtur autem substantia non suscipere magis et minus; dico autem non quoniam substantia non est a substantia magis substantia (hoc enim dictum est quoniam est), sed quoniam unaquaeque substantia hoc ipsum quod est non dicitur magis et minus; ut, si est ipsa substantia homo, non erit magis et minus homo, nec ipse a se ipso nec ab altero.