monumenta.ch > Boethius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 46
Non est autem hoc substantiae proprium, sed etiam multorum aliorum, ut quantitatis; bicubito enim nihil est contrarium, at vero nec decem nec alicui talium, nisi quis multa paucis dicat esse contraria vel magnum parvo; determinatorum vero nullum nulli est contrarium.