monumenta.ch > Boethius > sectio 42
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 42
In secundis vero substantiis videtur quidem similiter ad appellationis figuram hoc aliquid significare, quando quid dixerit hominem vel animal; non tamen verum est, sed quale aliquid significat (neque enim unum est quod subiectum est quemadmodum prima substantia, sed de pluribus homo dicitur et animal); non autem simpliciter qualitatem significat, quemadmodum album (nihil enim aliud significat album quam qualitatem), genus autem et species circa substantiam qualitatem determinant (qualem enim quandam substantiam significant).