monumenta.ch > Boethius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 38
Rationem quoque suspiciunt primae substantiae specierum et generum, et species generis (quaecumque enim de praedicato dicuntur, eadem et de subiecto dicentur); similiter autem et differentiarum rationem suscipiunt species et individua; univoca autem erant quorum et nomen commune est et ratio.