monumenta.ch > Boethius > sectio 24
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 24
Amplius primae substantiae, propterea quod aliis omnibus subiacent, idcirco propriae substantiae dicuntur; Quemadmodum autem primae substantiae ad omnia cetera sese habent, ita primarum substantiarum genera et species ad omnia reliqua sese habent; de istis enim omnibus cetera praedicantur: aliquem enim hominem dices grammaticum, ergo et hominem et animal grammaticum praedicabis; similiter autem et in aliis.