monumenta.ch > Boethius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p2, 6
Eorum vero quae sunt in subiecto, in pluribus quidem neque nomen de subiecto neque ratio praedicatur, in quibusdam vero nomen quidem nihil prohibet praedicari, rationem vero impossibile est; ut album, cum in subiecto sit corpore, praedicatur de subiecto (dicitur enim corpus album), ratio vero albi nunquam de corpore praedicabitur.