monumenta.ch > Boethius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p1, 11
Diversorum generum et non subalternatim positorum diversae secundum speciem et differentiae sunt, ut animalis et scientiae; animalis quidem differentiae sunt ut gressibile et volatile et bipes, scientiae vero nulla harum est; neque enim scientia ab scientia differt in eo quod bipes est.