monumenta.ch > Boethius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p1, 8
Eorum quae sunt alia de subiecto quodam dicuntur, in subiecto vero nullo sunt, ut homo de subiecto quidem dicitur aliquo homine, in subiecto vero nullo est; alia autem in subiecto quidem sunt, de subiecto vero nullo dicuntur (in subiecto autem esse dico quod, cum in aliquo sit non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est), ut quaedam grammatica in subiecto quidem est in anima, de subiecto vero nullo dicitur, et quoddam album in subiecto est in corpore (omnis enim color in corpore est); alia vero et de subiecto dicuntur et in subiecto sunt, ut scientia in subiecto quidem est in anima, de subiecto vero dicitur de grammatica; alia vero neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur, ut aliquis homo vel aliquis equus; nihil enim horum neque in subiecto est neque de subiecto dicitur.