monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 211, 2
Tu autem, o christiane, quaeris vindicari de adversario tuo qui tibi forsitan iniuriam fecit; aestuas, furis, anhelas, festinas vindicari. Attende Christum medicum aegritudinis tuae, attende redemptorem animae tuae. Propter te pependit in ligno, et nondum est vindicatus: et tu vis vindicari, et non vis tantum et talem magistrum imitari? Ideo pati voluit, ut tibi patientiae suae demonstraret exemplum. Vide pendentem, et tibi languenti de suo sanguine medicamentum conficientem. Vide pendentem, et tibi de ligno tanquam de tribunali praecipientem. Audi precantem: Pater, inquit, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt . Sed potuit hoc Christus, dicis mihi; ego non possum: ego enim homo sum, ille Deus homo. Deus ergo utquid homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor, o homo. Multum est ad te imitari Dominum tuum: attende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus homo erat, an Deus? Plane homo erat, hoc erat quod tu: sed quod fecit, non fecisset. nisi donante illo quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit: loquebatur Iudaeis, saeviebat et diligebat. Utrumque debeo demonstrare, et saevientem et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice: verba sunt sancti Stephani, quando loquebatur Iudaeis: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri ? Audisti saevientem; audi et diligentem. Irati illi facti, et gravius inardescentes, et mala pro bonis reddentes, ad lapides cucurrerunt, et Dei famulum lapidare coeperunt. Hic probemus sancti Stephani patientiam et dilectionem: hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem adversus tacentes; videamus si diligat saevientes. Saeviebat adversus tacentes; videamus si diligat lapidantes.