monumenta.ch > Augustinus > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 211, 1
Post hesternum festivissimum diem, quo Salvatoris nostri Christi nativitas illuxit, etiam hodiernus dies beati martyris Stephani corona illustratur. Martyris illius merita nulla pars orbis ignorat: passus est enim in ipso principio Ecclesiae, in ipsa urbe Ierosolyma. Ibi et diaconus ministravit, et in ipso iuventutis flore decorem aetatis suae sanguine purpuravit. Passio eius insignis est, atque mirabilis valde. Hanc modo de libro Actuum Apostolorum , cum legeretur, non solum audivimus, sed etiam oculis fidei exspecta vimus. Christus ergo caput martyrum prior passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia eius . Cuius passionis vestigia prior secutus beatissimus Stephanus confitendo Christum, lapidatus a Iudaeis coronam meruit, tanquam suo sibi nomine impositam. Stephanus enim graece, latine Corona appellatur. Iam corona nomen habebat; et ideo palmam martyrii suo nomine praeferebat. Qui cum lapidaretur, non solum non expetebat de persecutoribus reportare vindictam; sed eis potius a Deo veniam postulabat. Meminerat enim dixisse Dominum, Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus ; et iterum, Ne dixeris, Ulciscar me de inimicis meis; sed exspecta Dominum, ut tibi auxilium sit . Exspectare nos iubet Deus, ut in die futurae retributionis cum sanctis martyribus vindicemur. Beati enim qui exspectant Dominum, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram , illam scilicet terram quae iustis est sine dubio praeparata.