monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 210, 6
Sed dicit aliquis: Grandis labor est. inimicos diligere, pro persecutoribus supplicare. Nec nos negamus, fratres, non parvus quidem labor est in hoc saeculo: sed grande erit praemium in futuro. Per amorem enim hominis inimici efficieris amicus Dei: imo non solum amicus, sed etiam filius; sicut ipse Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est . Si te aliquis homo dives in hoc saeculo vellet adoptivum filium facere, quomodo servires, quas indignitates etiam servorum eius, quae servitia durissima, et aliquoties etiam turpissima sustineres convicia, ut ad caducam et fragilem haereditatem ipsius pervenires? Quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter vitam aeternam. Convincimur enim certissima ratione, quia propter Deum possumus quidem, sed nolumus iniurias sustinere. Denique si nobis aliqua potens persona iniuriam facit, si nos etiam in faciem maledicit; nec respondere aliquid asperum, non dicam vicem reddere, audemus. Quare hoc? Ne ab illa persona potente adhuc maiora quam pertulimus, patiamur. Quod a nobis extorquet hominis timor, debuerat a nobis exigere Christi amor. Si ergo potens persona contra nos saevit, tacemus, et nihil dicere ausi sumus: si vero aequalis aut forte inferior vel levem nobis contumeliam fecerit, quasi ferae bestiae, sine ulla patientia ac sine aliqua Dei contemplatione consurgimus; et aut in praesenti nostram iniuriam vindicamus, aut certe ad maiorem vicem reddendam nostrum animum praeparamus. Quid est hoc, quod quando potens persona nobis iniuriam infert, patienter accipimus; quando inferior, nimio furore succendimur? Quia ibi timuimus hominem; hic Deum timere nolumus. Unde rogo vos, fratres, quantum possumus, cum Dei adiutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus, et in omnibus malis hominibus medicorum vicem agere studeamus, et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. Pro bonis oremus, ut semper ad meliora conscendant; pro malis, ut cito ad emendationem vitae per poenitentiae medicamenta confugiant. Quam rem orantibus vobis ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.