monumenta.ch > Augustinus > sectio 5
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 210, 5
Sed dicit aliquis: Non possum diligere inimicum meum, quem quotidie velut hostem patior crudelissimum. O quicumque ille es, attendis quid tibi fecerit homo, et non consideras quid tu feceris Deo. Cum enim tu multum graviora in Deum peccata commiseris, quare non dimittis homini parum, ut tibi Deus dignetur dimittere multum? Recole quid tibi in Evangelio Veritas ipsa promiserit, et quam tibi quodam modo cautionem fecerit, vel quale pactum tecum inierit: Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra. Si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet debita vestra . Videtis, fratres, quia cum Dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a Domino iudicemur. Si, inquit, dimiseritis, dimittetur vobis. Nam saepe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo; nemo se circumveniat, nemo se seducat. Qui vel unum hominem in hoc mundo odio habet, quidquid Deo in operibus bonis obtulerit, totum perdit: quia non mentitur Paulus apostolus, dicens, Si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam; charitatem autem non habuero; nihil mihi prodest. Quam rem etiam beatus Ioannes confirmat, dicens, Omnis enim qui non diligit fratrem suum, manet in morte; et iterum, Qui fratrem suum oderit, homicida est . Hoc loco fratrem, omnem hominem oportet intelligi: omnes enim in Christo fratres sumus. Nemo itaque sine charitate de virginitate praesumat, nemo de eleemosynis, nemo de ieiuniis, nemo de orationibus confidat: quia quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis, neque aliis quibuslibet bonis operibus placare sibi Dominum poterit. Sed si vult sibi habere propitium Dominum, non dedignetur audire consilium bonum. Audiat non me, sed ipsum Dominum suum: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum . Et nos pugnas habentes intrinsecus, et dolos in corde versantes, quasi qui bonam conscientiam habeamus, praesumimus accedere ad altare, non timentes quod scriptum est, Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit .