monumenta.ch > Augustinus > sectio 4
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 210, 4
Post haec subiecit Scriptura sacra, et ait: Positis genibus clamavit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum . Videte, dilectissimi fratres, affectum beati viri, videte magnam et admirabilem charitatem. In persecutione positus erat; et pro persecutoribus deprecabatur: atque in illa lapidum ruina, quando alius oblivisci poterat etiam charissimos suos, ille Domino commendabat inimicos. Quid enim dicebat cum lapidaretur? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Plus itaque tunc illorum dolebat peccata, quam sua vulnera; plus illorum impietatem, quam suam mortem dolebat. Et recte plus: in illorum quippe impietate erant multa quae plangi, in illius autem morte non erat quod debuisset doleri. Illorum impietatem mors sequebatur aeterna; huius autem mortem vita perpetua. Imitemur ergo in aliquo, dilectissimi fratres, tanti magistri fidem, tam praeclari martyris charitatem. Diligamus nos hoc animo in Ecclesia fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos suos. Sed, quod peius est, aliquoties non solum inimicos non diligimus, sed nec amicis quidem fidem integram custodimus.