monumenta.ch > Augustinus > sectio 3
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 210, 3
Unde licet iuxta Psalmum qui lectus est, pretiosa sit in conspectu Domini mors sanctorum eius , si quid tamen distare inter martyres potest, praecipuus videtur esse, qui primus est. Nam cum sanctus Stephanus ab Apostolis diaconus ordinatus sit , Apostolos ipsos beata ac triumphali morte praecessit: ac sic qui erat inferior ordine, primus factus est passione; et qui erat discipulus gradu, magister coepit esse martyrio, complens illud quod beatus propheta in Psalmo qui lectus est dixit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi ? Retribuere enim primus voluit Stephanus martyr Domino, quod cum omni humano genere accepit a Domino. Mortem enim quam Salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit Salvatori.